[77] EPISTOLA LXXVII. HENRICUS PAULINUS GEORGIO HELOANDRO suo, Wittebergam. S. P. D. Cum literas tuas proxime ad me datas auriga simul cum libra mihi attulisset, facile perspexi, Georgi Heloander, & veterem amorem tuum & constantem erga me voluntatem. Nam & in literis ingenuum tuum candorem, singulari suavitate & humanitate conditum contemplabar, & in libra erectum tuum animum, ardenti mei amore & observantia flagrantem, magna cum voluptate, exosculabar. Quae quidem mihi, eximiae tuae indolis & insignis probitatis, qua me coram semper complexus es, praesentem memoriam refricabant. Nam cum recordor illud tempus, cum nos familiariter isthic una viveremus, postea vero hic atque isthic denuo conjungeremur , multorum & officiorum & suavissimorum sermonum, & morum tuorum probatissimorum memoriam, in mentem mihi revoco. Quae ut semper jucundissima accidit, ita molestiam aliquam adferre solet, quod jam diu familiari tua consuetudine carendum est. Sed cum ita natura comparatum sit, ut homines vel arctissimis naturae vinculis copulati perpetuo una esse non possint, & literarum frequentia, desiderium abientium amicorum, quodammodo leniri soleat: feramus aequo animo nostrorum corporum disjunctionem, quam & temporum necessitas ferendam esse postulat, & Epistolarum colloquia, etiam non insuavem hactenus fecerunt & deinceps factura pollicentur. Praesertim cum nec illa perpetua futura sit, cum nos brevi, summi DEI ope, in patria rursum una futuros speremus, & interim semper animo atque voluntate conjunctissimi utrinque maneamus. Neuter enim nostrum veteri proverbio locum dare ullo modo volet: Amici qui sunt procul, non sunt amici. Cujus quidem sententiae & tu in Epistolis tuis aliquoties meministi, & nunc etiam specimen egregium edidisti, cum mihi absenti jam alterum librum dono misisti. Ut nimirum ostenderes, quod ingenuae naturae proprium est, te minores in amando partes nequaquam ferre posse. Nam cum ego tibi meam orationem, nuper editam, pulchreque ligatam, in perpetuam mei memoriam donavissem, mox tum tu hoc libro remunerare mihi voluisti. Quod licet necesse non fuit, tamen me tuum officium delectat. Iam vero quod in te commendo, ne ipse in me desiderem, cavendum est. Non enim oblitus sum honorifici tui muneris, quod mihi ante biennium offerebas, cum mihi gravissimum & amplissimum auctorem Plinium donabas. Quem quidem memini ita a me acceptum esse, ut tu nec meam, si non remunerationem, at certe animi grati significationem vicissim rejiceres. Mitto igitur tibi T. Livium Historicorum Latinorum Principem. Cujus historias lacteo eloquentiae fonte manantes, sermoneque aureo explicatas, summa cum reverentia conservat & adorat omnis posteritas. Neque ego hic oro, ut hunc librum grato animo & serena fronte accipias, cum id dubitantis videri possit de propensa tua in me voluntate. Illud tantum dico, ut quando meum Livium aspicis, qui nunc manu mea missus, tuam in manum potestatemque pervenit, PAULINI tui recorderis, & ejus, quo cum amicitia tibi, in prima aetate, publicis in scholis contracta est, non fraudulenta simulatione, non subdola adulatione, non ulla communione vitiorum, sed verae pietatis, praeclarae virtutis & excellentis eruditionis ardenti studio & societate, neque solum contracta, sed multis jam annis confirmata est. Atque haec animorum copulatio & similitudo morum, vere amicitia haberi & appellari debet, quae ut sola ad senectutem usque firmissime durat, religiosa quadam necessitudine imbuta; ita dici non potest, quantum calcar, quantum ornamentum ad omnem virtutem adferat. Virtutum enim amicitia adjutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut quoniam solitaria non posset virtus ad ea, quas summa sunt, pervenire, conjuncta & sociata cum altera perveniret. In qua quidem societate omnia insunt, quae putant homines expetenda, honestas, gloria, tranquillitas animi, jucunditas, &, ad quam omnes adspiramus, summa vitas beatae faelicitas. Nam sola virtus, sola pietas amicitias conciliant & conservant; in iis enim est convenientia, in iis stabilitas, in iis constantia. Porro cum sciam te brevi in patriam profecturum esse, mitto tibi simul Dialogum in discessum tuum scriptum, de quo quidem nunc nihil scribo amplius. Illud tantum dico, ne ita laudare Majores tuos, ut viros bonos & inter suos claros, ut sane neminem existimem quicquam jure reprehendere posse. Nam sycophantis ne placere quidem volumus. Vale ergo & salve mi optatissime GEORGI, frater carissime, certissimum patriae decus & spes familiae tuae, in Domino. Lipsiae, Idibus Iunii, MDLXIIII. |